CUPRUM

CUPRUM
CUPRUM
apud Solin. c. 52. Tertius (adamas) in venis cupri apparet propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur etc. Seu Cyprum, aes Cyprium eius aevô appellatum est. Sic cum ait paulo post: Nam et hi, qui in cypro deprehenduntur, frangi queunt: non de Insul. Cypro, sed de cypro, vel aere Cyprio, intelligendus est. Apud Innocentium Agrimensorem, acumen Cyprinum, clavus aereus: Cyprini clavi, Palladio. Plin. l. 36. c. 26. de vitro scribit, coqui solitum, additô aere Cypriô ac nitrô. Quem locum Isidorus exscribens habet, cupro et nitro. Apud Trebellium quoque, in Claudio, c. 14. Acus cyprea, et cyprum apud Spartian. in Antonino Caracalla, c. 9. Nam ex aere vel cypro cancelli superpositi esse dicuntur. Etiam Cyprini metalli mentio, apud Anastasium in Leone III. Nec non et fenestras ipsius Ecclesiae ex metallo Cyprino decoravit. Sed pro cyprino, legendum ibi gypsino esse, monet Salmasius. Postmodum et pro omni aere vox accepta: quemadmodum Chalybs, pro ferro primum Chalybico, mox et pro omni ferro. Quod vero locum Solini spectat, non cepit is mentem Plinii, quem exscribit; hic enim diserte adamantem Cyprium, a solo natali, cypro Insul. vocat, adeoque non de venis cypri vel cupri id intellectum voluit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 1294. 1295. et supra, ubi de variis Aeris generibus. In Corcyrae Insul. urbe Cassiope, iam semiruta, Graecos Aedem sacram habere Panagiae. i. e. S. Virgini, dicatam, in qua viatores, admotô Dalmaticô vel Corcyraeô cupreô nummô statuae Virginis, explorare soleant, an, quos domi reliquerint caros, in vita sint an non, refert Sponius: Si enim nullô aliô adminiculô lamina adhaereat imagini, adhuc in vivis esse, de quo agitur; sin soluta cadat, obiisse, inter illos creditum. Vide eum, Itinerar. Graeciae Part. 1. p. 122. Hodieque Cupri plumbique megna vis e Suecia affertur, in qua ditissimas cuprifodinas, Hollandorum quorundam industriâ, haud pridem in usum excitatas notum est. Nec omittenda vis cuprifica unius alteriusque in Hungaria fluvioli, cui ferramenta vetera immersa, menstruô spatiô, in optimum cuprum vertuntur, e quo Austriae Hungariaeque Magnates ad bibendi delitias pocula sibi fieri curant. Cuiusmodi integram equi soleam cuprificatam, eâque parte, quâ extra aquam extabat, adhuc ferream, ipse oculis meis usurpavi. Vide quoque in voce Hungaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Cuprum — Cu prum (k? pr?m), n. [L.] (Chem.) Copper. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cuprum — (Cyprium aes, lat.), Kupfer; C. acetĭcum, essigsaures Kupferoxyd; C. aluminatum, so v.w. Augenstein 3); C. ammoniăcum, schwefelsaures Kupferammonium; C. arsenicĭcum, arseniksaures Kupferoxyd, s. Arsen; C. carbonicum, kohlensaures Kupferoxyd; C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cuprum — Cuprum, Kupfer; C. aceticum, essigsaures Kupfer; C. aluminatum, Augenstein; C. carbonicum, kohlensaures Kupfer; C. chloratum, Kupferchlorid; C. nitricum, salpetersaures Kupfer; C. oxydatum, Kupferoxyd; C. subaceticum, basisch essigsaures Kupfer,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cuprum — (lat.), Kupfer …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cuprum — vgl. Kupfer …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • cuprum — Roman name for copper …   Elements of periodic system

  • Cuprum — Cụ|p|rum [spätlat. Bildung zu lat. aes cyprium = Erz aus Zypern], das; s u. …ri: nlat. Name für ↑ Kupfer. * * * Cu|p|rum, das; s [spätlat. cuprum]: lat. Bez. für ↑ Kupfer (Zeichen: Cu). * * * Cuprum   …   Universal-Lexikon

  • Cuprum — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • Cuprum — Element El e*ment, n. [F. [ e]l[ e]ment, L. elementum.] 1. One of the simplest or essential parts or principles of which anything consists, or upon which the constitution or fundamental powers of anything are based. [1913 Webster] 2. One of the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • cuprum — мед. медь (copper, cuprum)  Компонент (наряду с цинком и марганцем) антиоксидантной энзимной системы.   Необходима для образования меланина и метаболизма железа. см. тж микроэлементы …   Универсальный дополнительный практический толковый словарь И. Мостицкого

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”